- Dies iræ, dies illa,
- Solvet sæclum in favilla,
- Teste David cum Sibylla !
- Quantus tremor est futurus,
- quando judex est venturus,
- cuncta stricte discussurus !
- Tuba mirum spargens sonum
- per sepulcra regionum,
- coget omnes ante thronum.
- Mors stupebit et Natura,
- cum resurget creatura,
- judicanti responsura.
- Liber scriptus proferetur,
- in quo totum continetur,
- unde Mundus judicetur.
- Judex ergo cum sedebit,
- quidquid latet apparebit,
- nil inultum remanebit.
- Quid sum miser tunc dicturus ?
- Quem patronum rogaturus,
- cum vix justus sit securus ?
- Rex tremendæ majestatis,
- qui salvandos salvas gratis,
- salva me, fons pietatis.
- Recordare, Jesu pie,
- quod sum causa tuæ viæ ;
- ne me perdas illa die.
- Quærens me, sedisti lassus,
- redemisti crucem passus,
- tantus labor non sit cassus.
- Juste Judex ultionis,
- donum fac remissionis
- ante diem rationis.
- Ingemisco, tamquam reus,
- culpa rubet vultus meus,
- supplicanti parce Deus.
- Qui Mariam absolvisti,
- et latronem exaudisti,
- mihi quoque spem dedisti.
- Preces meæ non sunt dignæ,
- sed tu bonus fac benigne,
- ne perenni cremer igne.
- Inter oves locum præsta,
- et ab hædis me sequestra,
- statuens in parte dextra.
- Confutatis maledictis,
- flammis acribus addictis,
- voca me cum benedictis.
- Oro supplex et acclinis,
- cor contritum quasi cinis,
- gere curam mei finis.
- Lacrimosa dies illa,
- qua resurget ex favilla
- judicandus homo reus.
- Huic ergo parce, Deus.
- Pie Jesu Domine,
- dona eis requiem. Amen.

[ Dies Irae ]
1 sin lengua: